Dielsdorf, 18. Juni 861
Abt Grimald verleiht an Ratpert den von ihm an das Kloster St.Gallen übertragenen Besitz in Steinmaur gegen Zins.
Christi igitur favente clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Complacuit mihi una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Ruadperti, ut res, quas Ratpertus ad sanctum Gallum contradidit, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus. Tradidit enim nobis supradictus homo quicquid proprietatis habere visus est in loco, qui dicitur Steinicmura, et omne quod ei pater suus et mater sua dereliquerunt, hoc est edificiis, campis, pratis, pascuis, viis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici vel nominari potuit, omnia ex integro ad predictum cenobium tradidit, pręter adquisitionem suam; ea videlicet ratione, ut easdem res ad se reciperet censumque annis singulis inde persolveret, id est II denarios ad basilicam in Theoluesthoruf sitam. Et si redimere voluisset, cum I solido id fecisset ad predictum monasterium. Et si uxor eius Rualind eum supervixisset, cum eodem censu hoc possideret et redimendi licentiam non haberet. Si autem precariam huius traditionis alicui de propinquis suis relinqueret, tunc ipse easdem res haberet censumque annis singulis, id est I solidum, persolveret et redimendi licentiam non habuisset. Si autem precariam predictam nulli de proximis suis dimisisset, tunc post obitum suum et uxoris suę ad predictum monasterium redirent perpetualiter possidende. Actum in loco, qui dicitur Theoluesthoruf publice, pręsentibus istis, quorum hic signacula continentur. Signu. Grimaldi abbatis et advocati sui Ruadperti, qui hanc precariam fieri decreverunt. + Hartmoti decani, + Erlaboldi prepositi. + Engilrammi portarii. + Ruadhohi hospitarii. + Vualthere sacratarii. + Paldirit cellararii. + Cotabreht camerarii et aliorum testium. + Reginger. + Ruadpret. + Ratpret. + Ruadhoh. + Theotirihc. + Reginhart. + Hiltibold. + Erchanbret. + Adalbret. + Engilbold. + Otine. + Petto. + Paldker. + Cotesman. + Otpret. + Pebo. + Altram. + Theotpret. Ego igitur Amalbret indignus monachus scripsi et subscripsi (SS). Notavi diem mercurii, XIIII kl. iul., anno XXII regni Hludouuici, sub Keroldo comite.
(Original: Stiftsarchiv Sankt Gallen, Urkunde III 248; Edition nach: Wartmann, Urkundenbuch SG, Nr. 484.)
Sämtliche frühmittelalterlichen Urkunden des Stiftsarchivs St.Gallen sind auf der Website www.e-chartae.ch zugänglich. Der direkte Link zur hier beschriebenen Ersterwähnung von Dielsdorf lautet: https://www.e-chartae.ch/de/charters/view/184